- APHRODISIUM
- I.APHRODISIUMoppid. Cypri in ora ad ortum et Boream a Salamina 9. mill. pasl. inter Carpasium et Cerauniam urbes. vulgo Achaton, teste Lusignano.Nunc in vicum redactum est.II.APHRODISIUMpromontorium cum oppido eiusdem nominis in ora Hispaniae citerioris. Ptol. Capo de Cruz, teste Florianô. Straboni et Plinio l. 3. c. 3. Pyrenaea Venus: Portus Veneris Melae dicitur. Aliis in confinio Caraloniae provinc. prope montes Antipyrenaeos, differtque a portu Veneris, vulgo Port Vendres; qui capacissimus iuxta Caucoliberim portus est, in Ruscinonensi Comitatu et ditione Regis Franciae 5. leuc. ab Aphrodisio promontor. in Circium et 3. ab Helena in ortum. Vide Baudrand.III.APHRODISIUMurbs Africae maritima inter Neapolim et Hadrumetum. Hoc Mahometta Castaldus interpretatur. Mercator vero Africa. Sic etiam Calvetus Stella, qui eius expugnationem a Carolo 5. Imperatore factam descripsit, illudque a Mauris Mahadia appellari ait. Urbs hodie munita Barbariae, in ora regni Tunetani. longitud. 36. 15. latitud. 32. 04. Alterum quoque Aphrodisium in ora litorali eiusdem Africae, apud Hipponem Regium, ab eo parum recedens in occidentem, urbs et colonia. Mabra Castaldo et Moletio. longitud. 30. 20. latitud. 32. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.